[264] EPISTOLA LXIV.

IUSTUS LIPSIUS

THEODORO CANTERO

Ego, mi Amice, ad iter me paro, quod valetudinis caussa suscepi: DEUM rogo ut succedat ex meo voto. Et filios tuos si comites mihi esse vis, libenter admittam & monebo ac juvabo consilio quaecunque potero. Parati igitur esse deberent intra paucos dies, quia cum ventus operam dabit, una cum mercatoribus statui abire. Te rogo, ut memoriam mei cum benevolentia serves, idemque meo nomine petas ab utroque D. BURCHIO, quos ex animo saluto. Catharri, qui valde me nunc affligunt, haud patiuntur scribere uberius. Ama me tuum & vale; VI. Kal. Mart. MDXCI.